AUXILIA

AUXILIA
AUXILIA
tum sociorum, tum alienigenarum gentium fere sem per in exetcitu Romana adhibuit Res publ. et primis quidem temporibus, priusquam Italia subacta eslet, aut in provinciam saltem redacta, Legiones ex civibus Roman. conscribebantur Auxilia vero ex Italicis sociis petebantur: haecque numerum Legionum semper aut aequabant, aut certe superabant. Post Italiam civitare donatam, Legiones tam ex Italicis, quam ex Romanis, utrique enim iam cives: conscribi coeptae sunt: auxilia vero petita ex aliis gentibus, partim foederatis, partim etiam mercede conductis. At postquam totus Orbis Roman. civitate donatus est, quod Antonini Piilege factum, delectus passim habitus ex omnibus Orbis Romani provinciis, ad Legiones scribendas de novo, aut veteres supplendas, Auxtlia vero ex barbaris sumpta, ut G???manis, Batavis, Mauris, Armeniis, Osroenis, Palmyrenis, getis, Dacis, aliisque exteris gentibus, quae extra Romanos limites submovebantur et Imperii iugum nondum subierant. Hinc miles provincialis, apud Hyginum, pro legionario; provinciae enim omnes Romanae tirones ad supplementa legionum praebebant: auxiliares milites barbaris subministrantibus. Atque hic mos ante Probum Imperatorem semper in exercitu Romano, tenuit: primus vero hic cum diceret, Sentiendum esse non videndum, quoties auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur, apud Vopiscum, c. 14. sedecim tirovum milia ex barbaris accepta, per diversas Romani Imperii provincias spatsit et Legionibus immiscuit militibusque limitaneis. Quô factô et institutô uttiusque militiae sacramenta confudit, legionariae et auxiliaris, quae ante id tem pus erant distincta ac diversa, et illi fortasse confusioni fenestram aperuit, quae post Constantinum invasit, quâ passim et sine ullo discrimine barbaris ad Romanam militiam ingreslus datus est, ipsique non ad militares tantum dignitates, sed etiam ad civiles admissi. Qua dere graviter conquestus est Synesius pulcherrimâ illâ de Regno ad Arcadium oratione. Tenta namque erat ilis temporibus quod ad militiam attinet, confusio, ut non solum barbari legionariae militiae nomen darent passim, sed ctiam vice versâ Romani in Auxiliis, quae barbarorum olim tantum fuerant, sacramenta dicerent, quod in his minor esset labor et maiora maturioraque praemia. Vegetius l. 2. c. 3. Est et alia causa, cur attenuatae sint legiones. Magnus in illis labor est militandi, graviora arma, plura munia, severior disciplina. Quod vitantes plerique in Auxiliis festinant militiae sacramenta percipere, ubi er minor sudor et maturiora sunt pr aemia, etc. Fuerunt autem Auxilia in cohortes divisa, cohortes in vexilla; unde cohortes semper de auxilits et vexilla decohortibus. Sic Vexilla sunt auxilia, apud Liviuml. 39. Vexillares cohortes. Tacito Hist. l. 2. c. 24. qui Vexillarios e cohortibus vocat l. 3. c. 6. ut eos a Vexillariis Legionum distinguat. Hinc Dux Vexillorum in antiqua Inscript. est, qui aliô lapide Praefectus auxiliorum dicitur: LEG. AUGG. PROPR. PANNON. SUPER. DUCI VEXILL. etc. Vide Salmas. ad Capitolin in Pertinace c. 2. et Vopisc. in Probo, c. 14. ut et in fra, ubi de Vexillis ac Vexillationibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Auxilia — ist das lateinische Wort für Hilfstruppen, insbesondere die Auxiliartruppen des römischen Heeres der Name des Rechtsschutzversicherers des Automobilclubs Kraftfahrer Schutz e.V. der Name einer Schriftenreihe, siehe Auxilia (Schriftenreihe) …   Deutsch Wikipedia

  • Auxilĭa — (Auxiliares), 1) beiden Römern Hülfstruppen fremder Staaten; dagegen Socii, Hülfsvölker aus italischen Staaten, u. als diese das Bürgerrecht erhielten, aus den Provinzen u. von Bundesgenossen. Letztere erhielten nur Brod u. Fourage, jene Sold u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Auxilia, S. — S. Auxilia, (4. Sept.), wird nach dem franz. Hagiologen Chastelain zu Thil und Precy im Bisthum Autun als »Jungfrau und Martyrin« verehrt …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Auxilia palatina — were the late Roman Empire infantry units, first raised by Constantine I as part of the new field army he created in about 325.Some of the senior and probably oldest of these units had special names such as Cornuti or Brachiati ; others were… …   Wikipedia

  • AUXILIA Bugi — memorantur in Chronologica Augustinensi Cantuariens. A. C. 1104 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • auxilia — n.; pl. lae [L. auxilium, aid] (ARTHROPODA: Insecta) Small plates between the unguitractor and the claws; the basipulvilli …   Dictionary of invertebrate zoology

  • Auxilia — lateinischer Ursprung, Bedeutung: Hilfe, Beistand …   Deutsch namen

  • Auxilia humilia, firma consensus facit. — См. Согласье лучше каменных стен …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • АУКСИЛИЯ —    • Auxilia,          вспомогательные войска, существовали уже в то время, когда италийские народы в качестве socii выставляли вспомогательные отряды под именем externa auxilia. Когда же socii получили права гражданства и из них начали с тех пор …   Реальный словарь классических древностей

  • Auxiliaries (Roman military) — Auxiliaries (from Latin: auxilia = supports ) formed the standing non citizen corps of the Roman army of the Principate (30 BC ndash;284 AD), alongside the citizen legions. By the 2nd century, the auxilia contained the same number of infantry as… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”